voce summa, nos mediis, tu, domine, praeclara voce tua gravissima.
Caup. Oho ! Ain'tu ? Nihil hercle restat, quam ut ego hujus loci magistratus ad ejusmodi familiaritatem cum homine vago me abjiciam. Si vos utique canere vultis nemo isti voluptati vestrae afferet impedimentum ; ego vero interea in angulum aliquem me recipiam.
Car. Favete, en Tiburtius adest ! Heus Antoni, amabo mihi porrige istam lagenam. — Accede huc, Tiburti ; poculum vini tanto plus ad canendum tibi ingenii suggeret.
Tib. Quid jam imperas, clementissime judex, ut vobis canam ?
Caup. Hem, qui sciam ego, qui nunquam ejusmodi organum viderim ? Fac tandem ad mensam assidas atque illos modos canas, quos tute maxime omnium probes.
Tib. Eja, canamus « Desiderium Patriae. »
Ant. Silete ! Jam vibrat sonorum concentus. — Vah mihi videor esse in coelo. Singularis profecto est quidam tinnitus citharae, suavior auribus quam mel suavissimum ori. Ars autem Tiburtii consummata ipsa commoveat saxa. —
Car. Et jam commovisse videtur. Specta enim, ut submissa voce loquamur, convivatorem nostrum illic seorsum in sella sedentem, qui coelesti hoc sonorum concentu commotus, mirum in modum os distorquendo jucundissimis lacrimis se tradere videtur.
Ant. Hui ! Qui, maxime Jupiter, fieri potest, ut ille, tam ampli corporis homo animique tam fortis ac strenui, qui tanto adhuc contemptu durum, inclementem atque inexorabilem judicem egit, ab homunculo isto adeo sit victus et fractus, ut singultiens identidem lacrimantibus oculis linteolum adhibeat !
Car. Non miror ego : vehementissimus quisque ejusmodi commutationi animi plerumque maxime est obnoxius.