Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/428

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 414 —

Ceterum ars consummata modo laetitiam resonans modo dolorem cur in animo hominis non inveniat chordam aliquam alterutri consonantem? Proinde sinamus illum in lacrimos effundere, quem fortasse memoria acerba aliqua in animo ejus excitavit, dolorem. Tragoediam vero hanc lepidissimum jam habituram exitum tibi promitto in meque recipio. - Eja, Tiburti, itera istud tuum, quo nihil mihi videor unquam jucundius audisse,« Desiderium Patriae. » -

Caup. Ohe! Nisi lacrimis vis conficiar, fidibus desiste, Tiburti. Heu, quis mortalium unquam fore putaverat, ut crurum gracilitate deformis iste vestifex cauponem ad Leonem Aureum, hominem longe lateque maxime obesum

magica arte sua hodie ad fletum adduceret. Cum meo enim dedecore fateor te victoriam nec facilem nec dubiam esse adeptum.

Ant. « Ingenio pollet, cui vim natura negavit. »

Car. Noli laborare, honestissime vir, bello confecto sua sponte arma quiescent. Ut vero pax firma atque diuturna inter vos concilietur, has, si mihi arbitrum agere licet, victus subeat necesse est conditiones.

1. Communi iure praeda est victoris. Quapropter Tiburtius quidquid de convivio nostro superest, consumat victoque salutem bibat.

2. Cum bellum praeterea victori, ut assolet, sumptui fuerit, aequum videtur, ut victus uno minimum Ludovico aureo damnum compenset. Esne paratus, domine, qui tuus est amor justitiae, has pacis conditionis accipere?

Caup. Esto! Sive enim volo sive non volo, qua hodie sum mollitie animi ac lenitate, argumentationi tuae quamvis in hoc quidem genere nonnihil clauda esse videatur, resistere non queo. Ceterum ullo modo committere nolim, ut quisquam maledice de me dicat opulentum cauponem ad Leonem Aureum, qui passim fama justitiae floret, contemptu pauperum alque avaritia ductum de ejusdem virtutis