Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 29 —

Quid chartae sumis (capis), si vis ad regem scribere?

H. Chartam lepidam, primae notae chartam, (pulchram, venustam, egregiam).

M. Licetne in charta aversa (inversa) scribere (au revers)?

H. Veteres illi quidem Romani in charta tantum adversa solebant scribere (unam tantum paginam complebant, aversam vacuam, inanem relinquentes); sed hac nostra aetate in omnium usu est (usage général; in usu, more ou moris est), nisi forte charta tam tenuis est, ut litteras transmittat, in charta quoque scribere aversa.

M. Et tu, Semproni, quid habes de charta dicere (quid habes, quod de charta dicas)?

S. Equidem chartam Britannicam, Italicam, Germanicam ceteris omnibus longe antepono (praepono, praefero, antefero).

Belgicam, Gallicam, Danicam, Batavam, Americanam, Suecicam, Helveticam, Hungaricam, Hispaniensem, Austriacam, Turcicam expertus illis multo viliorem inveni.

Nihil magis me juvat (delectat) quam in ejusmodi charta scribere. Genus autem est Britannicae quoddam, quae tenuicula (un peu mince) esse videatur et revera tanta tenuitate est, ut senae septenaeve schedulae pondus epistolae simplex vix superent, sed tamen adeo tenax ac robusta, ut ne litteram quidem transmittat nec facile possit conscindi.

M. Praeclare dictum, Semproni, pergat Antonius.
Quo vocabulo Latine exprimitur la page (comment dit- on en latin: page)?

A. Pagina; paginula, pagella (une petite) v.g. paginam perarare (complere — écrire toute une page). Altera jam procedit pagina (nous voilà à l'autre page).

M. Satis est, Antoni. Petrus et Paulus jam sermonem quemlibet de charta inter se habere (conferre) experiantur (conversation). Agite!