Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/434

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
— 420 —

Bis terve in confitendis peccatis praeparatione adhibita nulla sine mei recognitione (mecum omnino nihil meditatus) ad sacrum Poenitentiae tribunal accessi. Ita ex tempore confitenti mihi accidit, ut peccata, quae forte in mentem veniebant minora, in majora extollerem (exagérer) aut graviora extenuarem vel verbis decoris obvolverem (gravioribus velamentum quaererem - voiler).

Heu me miserum! Ne semel quidem conscientiam satis accurate excussi (evantiner - latebras conscientiae, penetralia animi, vitam meam satis diligenter scrutatus sum), quia plerumque neque a malis declinare (mores mutare - se convertir) neque proximam occasionem peccandi evitare in animo habebam.

Temere misericordia divina fretus, cum vago proposito posterius aliquando vitam emendandi, peccata super peccata admisi, in quibus nec de judiciis divinis nec de salute mea curans usque adhuc obduratus perseveravi.

Simili fere modo S. Eucharistiam percipiebam - semel peccato mortifero contaminatus, semel jejunio fracto, bis

terve negligenter ac tepide, sine vix ulla praeparatione nec gratiarum actione.

Frequentem peccatorum confessionem divinaeque mensae usum coram sociis etiam atque etiam vehementer impugnavi (combattre).

Eos qui saepius ad Sacramenta accedebant, calumniis persecutus oderam.

Bis terve minimum in hebdomade nomen Dei per iram blasphemavi et exsecratus sum (maledicta in Deum dixi; impias in Deum voces jactavi; vocibus contumeliosis in Deum usus sum, impia dixi verba) quo plerumque, opinor, peccatis gravibus me obstrinxi (se rendre coupable de).

Ejusmodi tamen cogitationibus non irato mihi in mentem venientibus minus consensi (haud saepe consensum praebui).