l’antipathie pour), quibus non semel operam dare (praebere
- rendre service) recusavi.
Bis per jurgia (en querellant) iracundia raptus (abstractus, ablatus) cultro rnortem adversario minatus surn.
Semel a patre correptus (reprendre vivement) vitae fastidio mihi ipsi, sed, ut opinor, non serio mortem meditatus sum (mortem mihi consciscere - me interficere -vim mihi inferre - vita me privare cogitavi).
Nimio mei amore (amour- propre) plerumque mollissimo eram animo ad accipiendas offensiones (j'ai été très susceptible), quod vitium non satis impugnavi (oppugnavi - combattre). Semel voluptatem cepi ex crudeliter faciendo in brutum animal (des actes de cruauté).
Multum praeterea peccavi, invidia (envie, jalousie).
Diu invidia fratri rneo occulte succensui (iratus fui), qui a parentibus mihi anteponeretur.
Invidus fui rivalibus in schola eorumque progressibus inimicus.
Aliorum successus aegris oculis sum intuitus (regarder d'un oeil d'envie).
Cum alios virtute praestantiores me esse viderem, invidia me ussit (j'ai été dévoré par la jalousie).
Ipsis aliorum virtutibus corporis, ut staturae, robori, venustati, non potui, quin inviderem.
Item bonae existimationi, qua quidam apud praeceptores florebant (jouir), invidebam.
Cum malum aliquod eis acciderat, gavisus in sinu ridebam.
Saepissime alienis malis laetatus sum (ex malo aliorum voluptatem cepi; calamitatibus, infortuniis aliorum gavisus sum).
Praeterea nimis peccavi ingluvie (edacitate) et ligurritione (par gourmandise et friandise).
Cupedia (la sensualité de la table) est vitium, quo maxime delector (est mon faible).