Pt. Charta mihi, Paule, deesse coepit (je suis au bout); potesne mihi aliquid mutuum dare (prêter)? Scheda una abunde mihi sufficiet.
P. Molestissime fero, Petre, quod tibi gratum facere nequeo (je regrette beaucoup de ne pouvoir vous rendre service), cum egomet ipse jam nihil habeam (plus rien).
Pt. At unum et alterum commentarium tecum habes quid, si inde mihi schedam vacuam evellas (excutias)?
P. Unum equidem mecum habeo commentarium, sed ultimum, quod restabat folium inane, jam inde detraxi. Cetera omnia, ut vides, sunt consumpta (conscripta).Abi cito (allez vite) ad chartarium (in tabernam chartariam) et eme, quantum tibi opus est (para, compara, quaere, quantum opus est).
Pt. Nonne chartae copia est, (venalis est charta) in ipso gymnasio (ne peut-on en avoir)?
P. Imo est (si, si) apud janitorem, quantum voles.
Pt. Quanti fasciculus (combien le paquet)?
P. Quanti quanti (coûte ce que coûte); tibi opus est.
M. Haec hactenus (cela suffit). Quo verbo Latino, Paule, reddis prêter?
P. Commodare aut mutuum dare.
M. Quid differunt?
P. Cum res mihi data non reddenda est ipsa, sed alia aequalis, verbo utor mutuum dare v.g. chartam, panem, pecuniam, oleum etc.
Cum vero res mihi data restituenda est ipsa, verbo utor commodare v.g. cornmoda mihi Virgilium tuum, cultellum, calamum, horologium, equum etc.
Pro commodare etiam dicere licet: alicui aliquid utendum dare vel tradere.
M. Quo verbo Latine reddis, Carole, emprunter?
C. Mutuari, mutuum sumere aliquid ab aliquo; item dicimus: rogare (postulare, quaerere) rem mutuam acci-