Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/446

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 432 —

Haec fere sunt peccata, quorum memoriam habeo.
Multa alia admiserim, quae in praesentia me fugiunt, sed omnia et singula sive nota sive ignota sincere ex amore Dei doleo et detestor (sed ex omnibus ob amorem Dei acerbissimum dolorem suscipio avoir une profonde douleur).

Maximum praeterea ad virtutem redeundi me tenet desiderium, et stat mihi sententia (et certum mihi est consilium; firmiter propositum mihi est; mihi deliberatum et constitutum est j’ai le ferme propos) Deo adjuvante et vitam emendare et scelera mea expiare.
Demisso igitur animo, Reverende Pater, tibi supplico, ut salutari poenitentia injuncta me absolvas.


74. Terrarum nomina.

Afrique: Africa. Adj. Africanus. Afer, Afri: les Africains.
Albanie: Illyricum. Adj. Illyricus. Illyrii.
Allemagne: Germania. Adj. Germanicus. Germani.
Alsace: Alsatia. Adj. Alsaticus. Alsatae.
Amérique: America. Adj. Americanus.
Angleterre: Britannia. Adj. Britannicus. Britanni.
Asie: Asia. Adj. Asiaticus.
Australie: Australia.
Autriche: Austria. Adj. Austriacus.
Bade: Bada, (Badena).
Bavière: Bavaria. Adj. Bavaricus. Bavari.
Belgique: Belgica. Adj. Belgicus, Belgae.
Bohème: Bohemia. Adj. Bohemicus.
Brésil: Brasilia.
Bretagne: Britannia minor.
Bourgogne: Burgundia.
Carinthie: Carinthia.
Chine: Sina; Sinarum imperium. Sinae.