deras virtutibus est instructa (ornata — a toutes les bonnes qualités), quid tecum cogitas?
Marc. Mecum cogitare soleo: haec charta tandem tolerabilis est (passable); ejusmodi mihi charta probatur; hanc chartam laudo (je trouve bon); velim hoc genus, dum vivo, habeam; quam juvat in hujusmodi charta scribere.
M. Quid vero, si vitia chartae te irritant (les mauvaises qualités)?
Marc. Non possum, quin adversus eam fremere coeperim (se mettre à murmurer). Haec charta scribendo inutilis (ne vaut rien pour écrire); haec charta nihili, nequam improba, pessima est. Omnem pudorem deposuerint oportet, qui nomine chartae eiusmodi rem vendunt. Turpe est homines ita pecuniâ suâ fraudare, etc.
M. Quomodo Latine reddis, Hilari: « Aimer une chose »?
H. Hoc verbum latissime patet (peut s'appliquer à plusieurs choses — ad plurima pertinet; in plurima transferri potest), quod si transfero in (ad) chartam Britannicam, sic fere dicam:
Mihi chartâ Britannica placet (arridet).
Ego charta Britannica maxime delector.
Ego charta Britannica imprimis gaudeo (laetor).
Ejusmodi charta neminem unquam non delectat (on aime toujours).
Nihil charta Britannica mihi jucundius (gratius).
Ego libenter utor charta Britannica.
Chartam Britannicam requiro; mihi voluptati est.
Voluptatem capio ex charta Britannica; eam amo.
Neque tamen cuiquam vitio est vertendum, qui chartam apud nos confectam (domesticam) adventitiae (importatae, peregrinae, externae) anteponat (praeponat, anteferat, extraneâ potiorem ducat, habeat — qui aime mieux le papier du pays que le papier étranger).