debitur (vous vous persuaderez) pecuniam, quam in chartam expenderitis, non tantulam esse, quantulam opinati sitis.
3. Omni porro disciplinae repugnat (est contre tout ordre) chartam conscindere (concerpere, discerpere — en petits morceaux), vel forficula concidere (ciseaux) et resegminibus totum solum (parquet) consternere, cui vitio indulgere hodie quoque aliquis optimum factu esse duxit (a cru ne pouvoir rien faire de mieux). Nolo inquirere, quis fuerit, sed spero fore, ut iterum non fiat.
Qui necesse habet chartam secare (dissecare — couper) eam prius ita dispertiat, ut nihil inutile restet.
Charta autem conscripta et inutilis facta in sportam conjiciatur.
Neque laudo (probo) vos chartam apud janitorem in diem emere (à crédit). Multo praestat (melius, statius, potius, praestabilius est — il vaut mieux) quascumque res emitis, continuo pro eis praesentem pecuniam solvere — payer comptant). Confido fore, ut monitorem audiatis.
M. Paulo ante verbis usus sum « resegmina chartae; » quomodo, Georgi, Latine exprimitur « morceau »?
G. Pro re varie exprimi potest, domine (selon les circonstances).
Ex re partienda existunt partes vel particulae vel trunci; ex re frangenda, rumpenda, comminuenda fragmenta vel fragmina vel trunci; ex re secanda segmenta vel segmina; ex re edenda vel fruenda frusta, frustulae, offae, offulae (tranche).
Quod tamen ad quasdam materias attinet, ut lignum, ferrum, plumbum, linteum, pannum (étoffe), creta (craie), sapo, caro etc. Romani raro vocabulum « morceau » nominatim declarare solebant, nisi forte quibusdam locutionibus v.g.