Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/54

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 40 —

Cur me non consulto (me ignorante, me invito, injussu meo, sine meo permissu, concessu) domum rediisti?

Ego quidem ejusmodi potestatem tibi non feci.

Licentiam concessam non habuisti.

Injussu magistri et janitore nolente foras exiisti.

Hoc nemini unquam concedam.

Per institutum non licet (le règlement ne le permet pas).

Ejusmodi rem non feram, non patiar, non sinam (permettre).

Quomodo ausus es tibi hoc sumere (se permettre).

Non patiar, ut mihi obloquaris (répliquer).

Sine omnia dicam, sine dicam, quod coepi (dire tout).

Qui fingere potuisti (supposer) istud me tibi tacite concessisse?

Etiamsi exeundi veniam petiisses, eam non accepisses (impetravisses); tibi potestas (copia) non data esset (potestas non facta esset).

Quid respondes?

F. Quia mater mea graviter aegrotat neque domus nostra longe hinc abest, ab ipso rectore gymnasii (le principal) impetravi, ut mihi redire liceret (hoc mihi facere permitteretur).

M. Quomodo aditum impetrasti ad rectorem gymnasii (la permission d'entrer)?

F. Hoc auditorio (classe) relicto, ei obviam factus sum in circuitione (corridor), qui postulatione mea audita, ut cito matrem inviserem (visiter), mihi libenter concessit.

M. Cur fidem mihi non habuisti (mihi non confisus es — avoir confiance)?

F. Quia instituto obstante timui, ne licentiam mihi denegares.

M. Assidas, Francisce; quod enim permissu (concessu) rectoris factum est, hoc et ego ratum habeo (approbo). Quid tibi vis, Edmunde? Cur digitum tollis?

E. Veniam in dormitorium me conferendi rogaverim,