domine (colende praeceptor), petitum, quod oblitus in lecto reliqui linteolum (mouchoir), licetne?
M. Per me non licet. Res moram habet (ne presse pas). Oblivio tua poena est digna. Fieri non concedam (non feram).
Et tu, Marcelle, quid est, quod me velis (que veux tu)?
Marc. Da mihi, obsecro. domine, veniam domum redeundi, ub, cras fiet vindemia (conficietur, celebrabitur — vendange).
M. Quid, penes te es (es tu fou)?
Quae tanta in te amentia, ut ejusmodi rem petas, (quelle folie vous a pris de demander)?
Nonne amentis est, tale quid rogare (n'est-ce pas fou de)? Totam classem in admirationem conjicis (convertis).
Omnes admiratione afficiuntur.
Simplictas tua (naïveté) in stuporem me dat (me obstuptefacit). Sedeas. —
Quid interest, Alexi, inter « licitum, concessu, permissum » et « fas est, nefas est » aliquid facere?
A. Illa tria spectant legem humanam, haec legem divinam, moralem, naturalem.
M. Affer exempla, quibus rem explanes.
A. Quis nunquam viderit inscriptioncs aut libellos illos propalam positos (affiches), qui aliqtud interdicant aut permittant v.g. in aditu bibliothecae: « Nemini licet (licitum est) fumum tabaci haurire » — (fumer).
In primo aditu vestibuloque templi: « Non concessum est operto capite hanc aedem sacram circumire (circuler dans — la tête couverte).»
In introitu hortorum: « Non permissum est in his hortis flores decerpere ».
In aditu musei. « Non concessum est hic quidquam tangere. » « Nemini licet canes secum introducere. » « Introitus vel aditus interdictus. »