Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 43 —

Pr. In crastinum diem hoc totum carmen ad verbum edisces.

D. Pace tua, domine, dixerim, istud fieri non posse, quia adeo labore sum obrutus, ut nesciam, unde tempus sumam.

Pr. Satis mirari non queo audaciam tuam, praesertim cum nemo ignoret tibi memoriam esse optimae fidei.

D. Pace tua, domine, dicam me nisi multo negotio (magno labore) nihil unquam ediscere.

Pr. Ego vero pace vestra dixerim me nunquam classem ullam habuisse, quae tantulum in studiis effecerit (si peu).

M. Affer quoque unum et alterum exemplum de « bona venia ».

S. Praeceptor dicet: Unde fit, ut Eugenius a schola absit?

Eugenius, qui adest, respondet: Bona cum venia tua, domine, dicere liceat me adesse et ab initio adfuisse.

M. Sed heri sero venisti?

E. Bona venia tua, domine, dixerim me ad ipsum sonum octavae adfuisse.

M. Quod ad veniam attinet, etiamnunc hoc unum vobis inculcatum velim. Cavete dicatis: « Salva venia ». Quis enim veterum ejusmodi inepta unquam usus est dictione? Dic potius: « Venia sit dicto », « ut sic dixerim », « absit invidia verbo », « cum praefatione honoris » v.g. Librum prohibitum legisti, Stephane. Nescisne istum scriptorem, venia sit dicto vel, cum praefatione honoris porcum fuisse? Eas liber iste continet res, quas si appelles, honos praefandus est.

Nonne « licet » saepius significat: « les circonstances le permettent, je puis », Valdemire?
Commemora nonnulla exempla.

V. Disce puer dum licet (tu peux; les circonstances le permettent).

Licet videre nationes, quae aliis multo inferiores sunt humanitate (on peut voir).