Bis stulte fecisti poscendo ejusmodi rem (tu as fait une double sottise).
Stulti (dementis) est a magistro ejusmodi beneficium postulare.
Summae stultitiae, extremae dementiae est ejusmodi concessionem sperare (c'es! bien sot d'espérer).
Non putavi te tanta dementia teneri, ut ejusmodi rem a magistro postulares (être assez sot pour; te tanta stultitia esse, ut... être si sot).
Attamen stulte (absurde) facis, qui ex re facta molestiam trahas (te chagrines).
M. Quibus verbis Romani, hominem ingenii imbecilli notare consueverunt, Bernarde v.g. « tu es un sot »?
B. Eum bardum, blennum, hebetem, stolidum, stupidum, tardum, plumbeum appellabant; hominem obtusi, duri, exigui, hebetis, nullius ingenii (borité).
Homo stultus es; homo sine acumine, sine sapore; homo, qui communi sensu plane caret.
Stipes, truncus, caudex, baro es (une bûche, un bloc).
Asinus, mulus, bipes asellus es; asinus germanus (un grand sot).
Hebes, ut pecus (sotte bête, sot animal).
Neque ego hominem magis asinum unquam vidi (plus grand âne).
Mule, nihil sentis (tu ne sens rien, âne)?
Quid, nunc te, asine, litteras doceam?
Non opus est verbis, sed fustibus.
Quam tardo ingenio es! hui tardus es (eh, tu es un lourdaud, borné)!
Inter omnes excellis ingenii tarditate (stupidité).
Stultus et inscitus es (sot et maladroit).
Nimis indocilis tardusque es (borné).
Nunquam hominem te stultiorem cognovi.
Non solum stultus es, sed fatuus (un fou).