Ego me ipsum stultum existimo, fatuum esse non opinor (je pense que je suis un sot, mais je ne crois pas être fou).
Tu ineptias protulisti (dit des sottises).
Quidam philosophus ipsum Socratem pro stupido et bardo habuit (soi et imbécile).
Quam bardus es (soi, bête).
Bardiorem te neminem unquam inveni.
M. Quid significat nebulo, verbero, veterator, nugator, scurra, sanio, morio, blatero?
B. Verba sunt objurgatoria, quibus praeceptor pueros inclamat in schola se male gerentes.
Nebulo significat: polisson; verbero: vaurien, coquin, pendard; veterator: vieux renard, coquin; nugator: charlatan; scurra, sanio, morio: bouffon; blatero: bavard v.g. Cave, nebulo, id feceris. Si sapis, cave tibi, veterator.
Stephane, tu insignis es blatero.
Nondum desistis alios a studio avocare, scurra (sanio, morio)?
Nihil porro mihi tecum erit negotii, nugator.
Verus (germanus — vrai) es sanio, Antoni.
Ipse oculis meis te vidi, nebulo.
In ipso delicto te deprehendi, veterator.
Tace, blatero, nihil amplius auribus admitto.
Quis tibi credat, nugator?
Hem nebulo, tandem aliquando te deprehendi.
Nae tu hoc non impune feres, verbero (impunitus non discedes).
M. Quo instrumento uteris, ad scribendum, Petre?
P. Calamo (scriptorio), domine, vel penna (scriptoria).
M. Quid proprie est calamus?
P. Est species arundinis quaedam (espèce de roseau), qua veteres Romani ad scribendum utebantur.