Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 50 —

calamo vel penna agitur, necesse habebit ferream ab anserina distinguere, quae jam nusquam fere in usu sit. Pennam esse ferream hodie ex se intelligitur.

M. Nomina amabo, Carole, aliud etiam instrumentum, quo scribatur.

C. Graphis, idis (crayon), qua ad scribendum, ad delineandum (adumbrandum — dessinner), ad lineas per chartam ducendas (ligner) etc, utimur, quam Romani plerumque plumbum appellabant.

M. Quid est graphium?

C. Id, quod nos « poinçon a ecrire » appellamus.

M. Satis est; sed hoc loco penitus illud unum memoriae velim infigatis (memoriae mandate, tradite) me amplius minime passurum, ut quisquam (graphide qualescunque imagines ridiculas vel gryllos — caricatures) in pariete delineet. In hac re decoris oblitum magna (gravissima) in posterum poena afficiam (qui oublie la bienséance). Si pueri rustici parietem praetereuntes album tentationi resistere nequeunt, quin carbone imaginem aliquam in eo delineent, ignoscatur; sed pueris humanitate politis (pueris eruditis, bene institutis, ingenue educatis — bien élevé) majus ejusmodi res delictum est, quam cul possit ignosci. Audite monentem!

Age vero (porro — mais continuons). Quid differt delineare ab adumbrare, Antoni?

A. Delineare est primas lineas alicujus rei ducere, primis lineis aliquid designare (faire une esquisse); adumbrare saepius idem significat, sed praeterea etiam imaginem delineare cum umbra.

M. Nunc quidem hactenus (mais c'est assez pour aujourd'hui); namque, ut usus doctrinam confirmet (que la pratique vienne à l'appui de la théorie), Benedictus et Valdemirus de calamo paululum colloqui experiantur, quorum Valdemirus initium faciet (commencera).