Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 52 —

qui pennis corvinis est assuefactus (assuevit), iis nulla conditione carere (à aucun prix) posse videtur.

B. Brevi (en peu de temps), si serio tentaveris, tu quoque pennis ferreis consuesces (assuesces, te assuefacies).

V. Quodsi ad earum usum me vis instruere, iterum tentabo.

B. Mihi modo dixisti cultellum istum praeter modum esse acutum (couper), cum ego inveniam eum secandi vim omnino perdidisse (qu'il ne coupe plus rien du tout). Quid eo fecisti (qu'en as-tu fait)?

V. Esse potest (c'est possible); saepius enim graphidem acui, heri folia libri durissima incidi (couper); praeterea, nihil aliud habeo, quo ungues praecidam. Visne Stephanum rogem, ut suum tibi paululum commodet?

B. Nihil impediam (je ne me oppose pas); si enim mucrones male sunt acuti — (si male sunt praecisi, male aptati) plerumque atramentum spargunt (crachent).

V. Probe dicis (tu as raison): bono uti cultello expedit (il vaut mieux prendre un bon canif); aciem hujusce postea domi paululum cote excitabo (hunc cote acuam — je le repasserai sur la pierre).

M. Euge! Sat est. Factum optime! Sed nondum omnia, quae de calamo dici possunt, audivimus, quam ob rem Ferdinandus et Paulus in sermonem ingredientur. Eja vero!

F. Quae penna maxime tibi placet, Paule (aimes-tu le mieux)?

P. Omnibus certe Flandricam antepono, quae cum mucrone nec obtusiore sit nec praeacuto (très pointu), in quamlibet manum convenit (convient). Miror, Ferdinande, quod principatum dare potes (la préférence) ullii alii.

F. Non idem ac tu, Paule, sentio (je ne suis pas du même avis).

Mucro pennae Flandricae nimis latus atque multo brevior est, quam ut intactus atramentum teneat. Vide