Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/70

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 56 —

Petronius. Ego calamo usus eum semper vetere linteo detergeo.

Ludovicus. Qui calamum plus justo intingit, in periculo (in discrimine) est (versatur) atramento maculandi (inquinandi, foedandi) chartam.

Bernardus. Priusquam pennas emas, proba earum unam; nam sunt, quae praestantissimae videantur, sed tamen ad usum transferri non possint (peu pratiques).

Eugenius. Ego pennas usu detritas colligo (usé), quarum jam plus quam quinque millia habeo.

Hugo. Mala consuetudo est in epistolis scribendis saepius utî calamo transverso (d'effacer trop).

11. De atramento.

M. Quid est, quod dictata mea non scribatis, Semproni?

S. Quia atramentum non habemus, domine.

M. Quî potest, ut atramentum non habeatis, cum sena in singulis subselliis inserta sint atramentaria (comment est-il possible).

S. Atramentaria illa quidem in loco sunt suo, sed omnia fere vacua aut paululum atramenti, quod in uno et altero reliquum est, adeo spissum, lutosum, tenax plenumque est faecis (crassamenti), ut plane inutile sit ad scribendum (ut nulli omnino usui sit ad scribendum) (épais, sale, dépot).

M. At hodie mane affatim fuit boni atramenti (de bonne encre en abondance); unde fit, ut atramentaria nunc sint vacua? Adduci utique non possum, ut credam (en tout cas je ne puis pas croire) calore ea tam cito exsiccata esse (atramentum calore tam cito aruisse, exaruisse, exhalatum esse — séché, évaporé). Pro certo contra habeo insanum rei facinus subesse (un mauvais tour).

Cur rubor tibi suffunditur, Semproni (cur rubore suffunderis — rougir)?