Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/71

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 57 —

S. Si atramento, quod superest, aliquid aquae affundimus (atramentum aquâ diluimus — verser de l'eau dans) plane sufficiet nobis, domine.

M. Istud nolo; volo, ut ad rogatum mihi respondeas: cur totis genis modo erubuisti (devenir tout rouge tout à l'heure)? Quid atramento factum est (qu'est devenu)?

Magis te rei conscium esse puto, quam tu dissimulas (je crois que tu connais la chose que).

S. Atramentum quod nobis suppeditatur (fournir, mettre à disposition) plerumque tam improbum, pallidum (pallens) aquatileque (aqua dilutum — pâle, plein d'eau) est, vix ut cernatur scriptum.

M. Et istud tibi causam attulit (te adduxit, commovit, incitavit, concitavit ad) effundendi atramentaria per fenestram (vider)?

S. Confiteor ad facinus istud me esse inductum (laissé amener).

M. Et qui sunt sceleris participes (in scelere consortes; sceleri affines; noxae socii, facinoris conscii, consilii participes — les complices)?

S. Marcellus et Hilarius — etsi firmiter promisi, si res exquireretur, eorum me nomina nunquarn proditurum.

M. Ostendite manus. — Infitiari inutile est; nam indicia et vestigia facinoris in manibus portatis, quae atramento adhuc sunt inquinatae et oblitae (souillées).

Dic mihi verum, Hilari (sincèrement): unde fit, ut in atramento, quod superest, tantum insit crassamenti, quo non solum atramentariorum pars ima (fundus — fond), sed tota, ut video, repleta sunt usque ad labra (bord).

H. Quia atramento cineres inspersimus.

M. Et quando scelus istud suscepistis (fecistis; malum facinus, nequitiam perpetrastis — gaminerie)?

H. Hodie post scholam matutinam, qua hora ceteri in area ludebant (après la classe du matin).