Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 60 —

minibus suis (trou) emota supra subsellia ponere; malam enim ejusmodi consuetudinem pati nihil aliud esset nisi potestatem vobis facere atramento contaminandi (conspurcandi, oblinendi, maculandi) omnia.

9. Imprudentis (dementis) est (c'est une imprudence) atramentum delingere (lécher), cui plerumque admixtae sint materiae noxiae (venenatae): atramento imbibendo charta bibula idonea est (sert à sécher, enlever; ad imbibendum atramentum usui, ex usu, utilis est); maculae autem jam siccatae (des taches) si necesse erit, litura tollantur (gratter).

10. Addere mihi non necesse est alteri faciem atramento foedare ac deformare indignum esse; neque pluribus verbis in hoc commorari (insister beaucoup), ne atramento figuras et praecipue figuras facie ridiculas (imagines depravatas) in libris delineetis, (des caricatures), ut nonnulli ad horas fallendas (ad tempus fallendum — pour passer le temps) inter scholam (pendant la classe) facere consueverunt; cum vobis omnibus notum sit, talem impune non abire.

Ad extremum (pour finir) quisque vestrum ipse se tacitus interroget, quid intersit inter atrum et nigrum; et parva mora interposita aliquem evocabo, ut respondeat (se poser la question... après quelques moments)

M. Age sis (eh bien), Guilelme, quod nigri et atri facis (servas) discrimen (quelle différence faites-voits entre) —?

G. Cicero, quod sciam (quantum scio—que je sache), his vocabulis sine discrimitie (promiscue, indifferenter) utitur, quapropter (c'est pourquoi) neque ego unum ab altero ita multum differre existimo.

M. Confirma, quaeso, sententiam exemplis.

G. « Alba, ait, et atra discernere; » et allo loco: « non potest quae alba sint, quae nigra dicere » (il ne sait pas).

M. Quid tu, Carole, de hac re sentias, audiamus.

C. In eadem equidem cum Guilelmo sum sententia (unum idemque ac Guilelmus sentio), domine. Attamen (cepen-