dant) apud varios scriptores Romanos (Latinitatis auctores — auteurs) niger plenitudinem coloris et nitorem, qui oculos delectat (oculos blande excipit), ater contra colorem languidorem, saepius sordidum, tristem, tetrum (laid) oculisque molestum indicare videtur. Ut exempla afferam: niger tamquam corvus, nigri oculi, nigri capilli, crinis niger.
Ater ut carbo, atra vipera, atra nubes, coelum atrum, spelunca atra, atra nox, cupressus atra, atra mors, atra cura, dies ater (malheureux); panis ater. Vestis potest esse atra vel nigra; item homo; priusquam marmor sit politum, atrum est, politum est nigrum. Sed apud poetas: silva nigra, coelum nigrum, umbra nigra, nox nigra, nubes, fluvius, hedera etc.
M. Quid inde efficitur, Petre?
P. Discrimen, quod in auctoritate plurimum scriptorum veterum nititur, non esse contemnendum.
M. Sic satis est. Ita res se habet (c'est ainsi). Hoc unum addendum esse existimo: Nigro contrarium est candidum (nigro contrarium est candidum — le contraire de).
Atramenti nigritia (nigritudo, nigror); minime vero, nigritia (nigredo) aquâ affusâ minuitur.
Barbam canam (grise) denigrare (noircir) vel nigro colore inficere.
Oculi ejus subnigri sunt (noirâtres).
Capilli tui nigrescunt; hoc genus atramenti non nigrescit nisi post aliquot dies (devient noir).
Atramentum typographicum (encre d'imprimerie). Hoc atramentum primo est subviride; e viridi pallens aut subcaeruleum (verdâtre ou bleuâtre), sed paulatim nigrescit (peu à peu).
A. Paulo ante dixisti, domine: « Nemo sibi sumat atramentaria ex foraminibus suis emovere ». Quid, quaeso, significat « foramen » ?
M. Siccine (ah)? Semel ac saepius profecto, cum voca-