Gallicum « trou » in Latinum esset vertendum haesitantes ac perplexos (haerentes ac consilii inopes — embarrassés) vos animadverti.
Quam ob rem mihi operae pretium videtur hoc loco diserte (formellement) interrogare: Qua voce Latina, Guilelme, illa notio designatur?
G. Distinguo, domine, aperturam artificiose et non artificiose factam. Illam, quae terebrâ vel alio instrumento cavatur, Romani foramen, hanc, quae in terra, in rupibus, arboribus, dentibus, ossibus etc invenitur, cavernam appellabant, quod mihi nonnullis exemplis confirmare liceat.
Quis nesciat, quam difficile sit crepusculo vel diluculo filum in foramen acus conjicere (enfiler une aiguille).
Propositum vix assequaris, si farinam velis colare cribro (crible), cujus foramina sunt nimis lata.
In doliis (tonneaux) plerumque bina vel trina sunt foramina.
O praeclarum tibicen, qui nescit, quot foramina sint in tibia sua!
Mecum ipse quaero (je me demande), quis foramen hujus fistulae (tuyau) obturaverit (boucher).
Quis unquam domum vidit, in qua nec janua fuerit nec ullum foramen.
O militem fortem, in cujus scuto plus quam ducenta foramina sunt inventa.
M. Bene, Guilelme, tu rem tenes. At dic Latine Il n'est pas facile de faire un trou dans ce bois »
G. Longe abero, domine, ut dicam, ut exspectare videris: Haud facile est foramen in hoc lignum facere (je me garderai bien de); sed Latine dicendum: Haud facile est hoc lignum forare (perforare, terebrare, serrula circumsecare — faire un trou rond dans).
De apertura autem non artificiose facta dicam - Haud facile est hunc murum caverna aperire; hunc murum perfodere,