hanc januam pertundere (faire un trou dans). Navis navem pertudit.
Hoc lignum multis locis est perforatum, hic murus cavernis apertus (il y a beaucoup de trous dans).
M. Quas intelligas aperturas non artificiose factas, jam dixisti; affer alia etiam exempla.
G. Vix ullum habeo dentem, in quo non sit minor vel major caverna (Vix ullum dentem habeo, quin sit exesus, excavatus).
Dens extractus relinquit ingentem cavernam. Item dicimus. Cavernae oculorum, aurium, narium.
Vulpes, melis (blaireau), caniculus (lapin), mus, talpa (taupe) in cavernis vel cavis habitant, serpentes in latibulis, vermes in latebris. — Quam juvat pueros muris cavernam praecludere (boucher)!
Lacunae pavimenti (les trous dans le pavé) saepius sunt causa, cur pedem offendas.
Qui vero arborem novellam vult serere (planter), ei prius scrobis vel fovea est fodenda (effodenda — faire un trou dans la terre).
Cum rima (specus, fovea) vulneris est alta, a medico est obsuenda (coudre).
Vae mihi! exclamat Petrus, clavem aedium amisi (clef de la maison); nunc demum animadverto, sinum (perulam — poche) meum esse perforatum (il y a un trou à la poche).
Tectum, fenestram, calceum perforata resarcienda curamus (quand il y a un trou dans).
Mater puero: « Unde fit, Aemili, ut jam fissuram in nova veste habeas (un trou)?
Ubi vestem scidisti (discidisti — faire un trou)?
Non possum tibi non irasci, quod nova vestis ista jam est conscissa (est troué).
In caseo autem multae tenues fistulae sunt; caseus est fistulosus (il y a beaucoup de petits trous dans).