Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 64 —
12. De adverbio « encore ».

M. Quomodo, adverbium Gallicum encore Latine reddis, Guilelme?

G. « Encore » Latinum est adhuc vel etiam.

M. At etiam nequaquam idem est atque adhuc (mais ily a une assez grande différence entre).

G. Plenius etiam rem dicam, domine (je m'expliquerai encore mieux).

Utrumque adverbium ad tempus refertur (se raporte au temps), sed ita tamen, ut adhuc significet « jusqu'à présent et non ultra », etiam « jusqu'à présent et ultra », id est, actio quae verbo enunciatur, continuatur ultra tempus praesens = encore toujours.

M. Confirma sententiam istam exemplis, ut omnes discrimen bene intelligant.

G. Adhuc = encore = jusqu'à présent.
Herus cum servo colloquens ait:

H. Convivas, ut scis, exspecto: ecquis jam venit?

S. Adhuc nemo, domine (nemo adhuc).

H. Spero fore, ut veniant.

S. Istud adhuc incertum est, cum pluvia instet, domine (menace).

H. At ne gutta quidem cecidit adhuc; fieri autem potest, ut Cajus Marcus, qui mihi adhuc non rescripsit, aegrotet; (il est possible que C. qui ne m'a pas répondu) ceteri omnes venient.

S. Pace tua dixerim (pardon), domine, ei me hodie in foro obviam factum esse (je l'ai rencontré), qui optima adhuc valetudine uti videtur.

H. En chartula ab aliquo scripta (petite lettre, billet), sed visu infirmior (j'ai la vue faible) nequeo legere.

S. Cedo, domine: oculi mei adhuc acres sunt et acuti (ego quidem aciem adhuc incolumem habeo — donnez-le).

H. Suntne hoc mane aliae etiam epistolae tibi redditae?