Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 65 —

S. Una adhuc, domine, quam legisti.

H. Dixitne tibi hera (madame), ut triclinium calefaceres?

S. Mihi nihil adhuc dixit.

H. Cura praeterea, ne nos in coena vinum deficiat.

S. Villa nostra, domine, vino adhuc abundat.

H. Stravistine jam mensam (dresser)?

S. Adhuc non stravi, domine.

H. Quidnam toto tempore matutino fecisti?

S. Non multum adhuc.

H. De mensa sternenda adhuc loquor.

S. Probe intelligo, domine, sed, ut dixi, nihil adhuc paravi.

H. Adhuc nihil? unde fit?

S. Litterarum studio assuefactus laborem manuum abhorreo.

H. Quot annos es natus (quel âge avez-vous)?

S. Annos septemdecim.

H. Te praeceptorem filii mei facere vellem, sed aetatem legitimam adhuc non habes.

S. Ubi est Quintus, filius tuus, quem hodie adhuc non viderim?

H. Adhuc cubat (il est au lit); eum in cubiculo teneo (chambre), quia pusulae rubentes (vel: boa, ae — la rougeole) in urbe exortae sunt (éclater), a quibus deorum beneficio adhuc intactus (incolumis — épargné) est.

Festina jam mensam sternere, et cum sternendi finem feceris, huc venito, ut Marco servo, si domum adhuc non reliquerit, chartulam ad fratrem meum reddas.

Semper adhuc speravi convivas esse venturos, nunc vero spem deposui (abjeci, projeci, sperare destiti).

Item adhuc semper tacui et tacendum putavi, nunc vero non possum, quin amicorum infidelitatem (perfidiam), qui tam turpiter me deceperunt, graviter querar (amèrement).

Nos in Schola...
5