bant, ut etiam hodie fit; historiae studio et philosophiae operam dabant, ut fit etiam; scriptores praecipuos vel optimos Latinitatis et Graecitatis auctores legebant (classiques), ut etiam fit. Tempora mutantur, mens hominis vero eadem semper permanet.
Induc sermonem Latinum in scholas nostras et putabis te esse in schola veterum Romanorum (transporté dans).
M. Pergant Valdemirus et Stephanus.
V. Potesne pennam anserinam mihi dare mutuam, Stephane? multum enim mea interest poëma istud lepide transcribere.
St. Unde gentium sumam equidem pennam anserinam! Quis etiam ejusmodi penna scribat!
V. Sola et una adhuc usus sum penna anserina (exclusivement) neque calamo ferreo, quo lepida manu scribam, satis sum etiam assuefactus.
Item frater meus, qui studiorum causa etiam Lovanii commoratur (étudie encore à Louvain), pennam anserinam semper retinuit.
St. Quid? Norbertus studiorum causa etiam in academia (artium) Lovanensi versatur (est encore à Université)?
V. Est sane neque quidquam adhuc suspicatur mali; sed pater eum proxime ab academia revocabit, quia haud multum proficere videtur.
M. Pergant Ferdinandus et Paulus.
F. Habesne satis etiam chartae ad pensum tuum nitidius exscribendum (mettre au net)?
P. Satis equidem etiam habeo chartae, sed non satis, vereor, temporis.
F. Pergratum mihi feceris, si dimidiatam etiam plagulam chartae mutuo mihi dabis (grand service).
P. Et mihi jam opus est charta bibula (j'ai en ce moment besoin); si tu etiam aliquid habes, mutuo (en échange) mihi dabis.