Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/82

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 68 —

F. Paululum etiam habeo, sed vereor, ne tibi sit parum multum (trop peu).

P. Noli laborare; videamus, si etiam nummos habeam, tunc maturabo aliquid emere.

M. Jam satis est. — Licetne, Edmunde, adverbio adhuc uti, cum de tempore praeterito agitur, v.g. Tacitus haec scripsit Nerva adhuc vivente?

E. Nequaquam licet, domine, cum adhuc, ut dictum est, ad solum tempus praesens se referat.

Cum de tempore praeterito agitur, usurpandum est: tum, etiamtum, tum etiam, ad id tempus, usque ad id (illud) tempus.

M. Emenda igitur sententiam allatam (citatam).

E. Tacitus haec scripsit Nerva etiamtum vivente.

M. Pertinetne istud praeceptum ad etiam item?

E. Cicero tam etiam utitur quam etiamtum, cui adverbium etiamnunc respondet.

M. Quid hoc interpretaris (qu'entendez-vous par)?

E. Etiamnunc idem declarat ac « encore maintenant. »

M. Affer exempla.

E. Aves etiamnunc ructor, quas paucis edi ante diebus. Flumen, quod etiamnunc Mosa dicitur.

De corpore etiamnunc loquor, non de ipso animo.

Sunt, qui etiamnunc hoc credant.

Etiamnunc insanus est.

Etiamnunc gaudeo, cum illum diem in memoriam revoco.

Etiamnunc robustior est filio.

Dubitate etiamnunc.

Vos cunctamini etiamnunc.

Etiamnunc vobis prudentiam recommendo (maintenant je vous recommande encore).

Etiamnunc deprecor.

Quaeritur etiamnunc.

Abhinc tres annos pedem convelli et etiamnunc dolorem sentio (foulé).