Diu deliberavimus atque etiamnunc statuere non possumus.
M. Etiamnunc alia nobis restat significatio adverbii etiam; quaenam, Georgi, quae non ad tempus se referat.
G. Illud etiam, quod idem declarat ac de plus, en outre, quod ad auctionem, additionem, gradationem pertinet.
M. Affer exempla.
G. Unum etiam, charissime pater, te rogo (encore une chose). Adfuerunt Petrus et Paulus et alii etiam.
Multa etiam alia exempla afferre possum (je pourrais).
Da, quaeso, unum mihi etiam (pomum).
Jam unam scripsi horam et semihora etiam mihi opus est ad pensum persolvendum.
Quam praeclarum equum tu habes; habesne alios ejusmodi etiam?
Duas libras mihi heri mutuas dedisti; estne tibi commodum mihi unam etiam dare?
Licetne unum etiam tibi poculum ministrare (verser un verre)?
Frater meus me multo etiam major est.
Dic multo etiam clarius.
Mentiri etiam turpius est (encore plus honteux).
Copa (hôtesse), unam etiam lagenam vini (encore une bouteille)!
M. Ita quidem optimi Latinitatis auctores, sed posteriores pro hoc etiam plerumque etiamnum utuntur.
Sic Plinius, Seneca et multi alli v.g.
His addemus etiamnum unam sententiam.
Duas etiamnum formulas adjiciam.
Etiamnum alia differentia.
Etiamnum interrogabo etc.
Nonne « amplius » adverbio eadem subjecta est notio, Claudi (avoir le même sens)?
C. Certe, domine, cum significet: de plus, en outre. Quid vis amplius?