Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 70 —

Quid tibi dolet amplius (oú as-tu encore mal)?

Unam scripsi epistolam, sed duae amplius mihi scribendae sunt.

His vitiis puer laborat et aliis amplius.

Duas mihi dedisti, sed duabus amplius mihi opus est.

Duos in stabulo vidi equos, habesne alios amplius?

M. Scisne alias etiam locutiones, Joannes, in quibus inveniatur (se trouve) adverbium « encore »?

J. Has litteras in ipso itinere scripsi (encore en route). Has litteras ex ipsa acie ad te misi (encore sur le champ de bataille).

Ipso Cicerone consule (étant encore).

Hoc quidem ferendum est (est encore supportable).

Ille saltem modestus est (encore modeste).

Haec vestis quidem bona est.

Dic etiam (encore une fois); circumspice etiam.

Intuere eum etiam; postquam epistolam tuam etiam legi.

Voca, pulsa, sibila etiam (encore une fois).

Quid, tu etiam injuriosus es (encore grossier)? tu etiam murmuras?

Si qua spes reliqua est (s'il y a encore).

Familia, ex qua reliquus est Rufus (reste encore).

Apud me erat reliquum pauxillum nummorum (j'avais encore un peu d'argent).

Si quid residet in te amoris erga me (si tu as encore).

M. Quid significat nondum, Frederice?

F. Nondum idem significat atque adhuc non. Item dicimus:

Nemodum, nihildum, vixdum, nullusdum, necdum, nequedum.

Nequedum Româ es profectus (et tu n'as pas encore quitté Rome)? Si tu adhuc Roma non es profectus. — Nihildum audivi (encore rien).

Nemodum in lunam ascendit.