Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 75 —

P. Ita sane. Multi amici gratulandi causa ad me venient et mihi pergratum perque jucundum erit, si et tu veneris.

S. Istud fieri non potest, quia in alio negotio occupatus ero, at jam nunc jucundum festum et bona omnia tibi exopto. Benefaciat tibi Deus (que Dieu vous bénisse), quem precabor, ut integrum diu te conservet et omnia incepta tua fortunet (bene vertat.) — Iterum bonum, faustum felixque sit tibi!

P. Fiat (Dieu le veuille)! Benigne dicis (je vous remercie).

Ne vero hoc me fugiat (pour ne pas oublier), et ego tibi gratulor novam dignitatem tuam (munus novum; dignitati tuae gratulor, de nova dignitate); sponsalia (fiançailles) filiae tuae maximae natu, de filia nuper tibi nata et praeterea, quod filius tuus major in periclitatione scientiae juris civilis tam prospere successit (examen).

M. Fac, Saturnium tibi vale dicentem addere (supposez que):

« Mes compliments, bien des choses à madame »! Quomodo hoc Romani declarabant?

P. Dic, quaeso, (uxori tuae salutem (uxorem tuam salvere plurimum) jubeo, vel jube — bien des choses à).

Multam (plurimam) salutem dices (referes) uxori (tu lui feras bien mes compliments).

Bene novi fratrem tuum reducem ex America (qui est de retour), quem salvere velim iubeas plurimum (officiose cum meis verbis saluta — présente- lui mes compliments).

Omnibus tuis salutem nuntia; omnibus plurimam salutem.

Uxor mea tuae impertit multam salutem (vult tuam salutatam).

Si patri tuo scribis, salutem ei adscribas velim (fais-lui mes compliments).

Idem salvebit ab uxore mea (lui fait ses compliments).