Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 77 —

Tu semper ad risum es compositus (disposé).

Tu pulmonem risu perpetuo agitas (rire sans cesse).

Minima res frontem tuam ad risum transfert (vous donne envie de).

Jam saepius te hodie vidi furtim cachinnantem (ricaner; sensim ac summissim cachinnantem).

Bene, hercule, tu rides (tu as beau rire); at mihi progressus tui sunt praestandi (je suis responsable de). Non est profecto, cur rideas. Homo es ridicule insanus.

P. Aures benigne mihi praebe, domine. Cum risus mihi oboritur (me prend), invitus cogor ridere idque usque ad lacrimas.

Modo autem illud mihi risum movit, quod Benedictus adeo lingua haesitat. Aegre risum contineo; (risum tenere, cohibere cupiens nequeo — malgré la meilleure volonté).

Non possum risu abstinere (risum comprimere, compescere, risui temperare). Vere non meo vitio rideo (je n'en peux rien).

M. Ridiculum caput es (drôle), cui gravitas omnino deest. Vehementer cupio risum tuum fuste in lacrimas mutare. Putasne me tibi fidem habere?

Sapientis est raro ridere idque moderate (modice) et quasi invito vultu; (risui moderari, temperare; modum et moderationem risui, in risu adhibere); stulti vero intempestive (sans sujet) et intemperanter (immoderate, effrenate) cachinnare.

Liceat nonnunquam in se (apud se, in sinu) gaudere (rire en soi-méme), sed ne quid nimis (trop est malsain).

P. Summa ope annitar (omni ope atque opera enitar), domine, ut in posterum hoc vitium emendem (ferai de mon mieux).

M. Quid sibi vult iste cachinnus (ista cachinnatio), Patrici?

Cur istic complurium simul coorta est cachinnatio?