Jump to content

Pagina:Nos in schola latine loquimur - Ars latine loquendi.pdf/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 79 —

Penitus te novi; libenter tu risum captas (faire rire).

St. Cum bona venia tua, domine, serio loquor.

M. Tace, quaeso: nihil aliud auribus admitto (je ne veux plus rien enttendre), ne stulte responsis tuis plus etiam risus moveas (concites, omnibus exprimas, elicias — faire rire).


Cave dicas: ridere de aliquo vel de aliqua re; sed: ridere aliquem vel aliquam rem v.g. rideo hunc, rideo joca tua, amentiam tuam; haec non rideo.

Pyrrhi ridetur largitas a consule. Si hoc feceris, rideberis. Irridere aliquem — ludibrio habere, irrisum habere aliquem.

Cachinnatio fit vi vocis, voce magna vel sublata, modo rustico, quod non idem est ac valde, vehementer ridere.

Cachinnare vix cum objecto conjungitur.

15. De lectione et recitatione.

M. Perlibenter aliquos vestrum etiam recitare juberem, nisi tempus legendo assignatum praeteriisset. Satis igitur habeam oportet haec pauca addere (remarque).

Erigite mentes auresque, pueri, et me dicentem attendite.

Cum quemque vestrum commode (couramment) legere scire, ut dixi, necesse sit, vos satis cohortari vix possum, ut non solum in schola, ubi huic disciplinae (branche) breve tantum assignatum est tempus, sed etiam domi, ubi longinquis per hiemem praecipue vesperis opportuna vobis offertur occasio, studiose vos in legendo exerceatis.

Novistis utique dictum illud:

« Dum datur, o pueri, discendi copia vobis
Discite: non semper copia talis erit. »

Legendo animum excolimus (par la lecture on meuble son esprit). Sed vehementer vos monitos volo, ut quam dili-