Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
VASCONIÆ.

Tempore quo ego Dominus Sanctius Rex Navarrae regnavi Pompelonae et Stelae, et in Lucronio, et in Estela, in Tutela, et in Alva, Ruy Martineytz in Marayñon et c.

Diploma istud atque etiam ipsas leges Stellanas è veteri membranâ, quae in Tabulario Regio Parisiensi recondita latebat, exscribendi mihi facultas fuit beneficio Petri Puteani viri clarissimi et de me ac de meis studiis optimè meriti.

Alterum monumentum est aliud diploma eiusdem Sancii Regis in gratiam monasterii Iraxensis huiusmodi tenore concessum,

In nomine summi et aeterni Dei. Notum sit omnibus hominibus praesentibus et futuris quod ego Sancius per Dei gratiam Rex Navarrae dono et concedo liberè Domino meo Iesu Christo et monasterio beatae Mariae Hyrach et Sanctio Abbati et monachis ibidem Deo servientibus illam Ecclesiam sancti Ioannis quam facio fieri à praedictis monachis in populatione de Estella quod ego populavi ultra pontem sancti Martini juxta villam de Lizarra et juxta rupem sancti Michaëlis in Parrale meo proprio. Hanc autem donationem facio pro remissione peccatorum meorum et pro anima uxoris meae bonae memoriae Sanctiae et pro animabus patris et matris meae et omnium parentum meorum et c. Ego Sanctius praenominatus Rex hanc cartam fieri jussi et hoc signo meo corroboravi facta carta sub aera 1225. regnante Rege Sanctio in Navarra et in Alaba... sub meo dominio Petro Episcopo in Pampilonâ Fernando Roderici tenente Stellam, Petro Remirez victoriam et sanctam Crucem, Michaël de Leratayz Lusiam, Sanctio Remirez Maragnon, Enecone Almoravid Aybarr, Petro Latrone Sangossam, Lupo de Alfaro Tafayllam, Semen de Barrueta Treviño, Petrus Garceiz Artajona,