Garsia Petri de Murieta R dam Enclone de Oriz Arizcoyriz Martino de Subiça Sangossam veterem Petro Guillelmi Præposito in Stella Gastone in praedicta populatione. Ego Fernandus Veruincensis Archidiaconus & Domini Regis Cancellarius de mandato Domini Regis hanc cartam scripsi et hoc signum † meum apposui.
Tutela sequitur civitas florens et nobilis, ipsóque situ opportuna: posita est enim ad amnem Iberum, loco ad exercendum cum finitimis commercium accommodato. Ponte amnis continenti iungitur lapideo, eleganti opere temporibus Sanctii Regis hujus nominis ultimi, iussu et impensis Regiis inædificato. De istius urbis vetustate aut origine nihil suggerunt libri aut vetera monumenta. Hoc solum constat, ab Alfonso Pompelonensi & Arragonensi Rege Mauris ereptam, deinde Rotroni Perticensi Comiti, in præmium egregiæ in bello contra Mauros nauatæ operæ, concessam fuisse: Antea tamen illam in dominio Regum Pompelonensium extitisse, docuit Garibayus lib. 22. cap. 28. sui Chronici. Leges et privilegia ab Aldefonso impetrare meruit, sancitumque est, ut iure illo quod Supraibiense vocant uteretur, scriptis eâ de re codicillis erâ 1155 quorum nos hîc non integram seriem, ne lectori fastidio sit, sed primum duntaxat caput, quod ad rem præsentem facere videtur, prout ex autographo quod in Pompelonensi Camerâ Rationum extat, describere licuit, referemus.
In Dei nomine. Ego Adefonsus Rex Aragoniae et Nauarrae ac filius Regis Sanctii cum consilio et providentia virorum meorum nobilium et curiæ meæ qui me per Dei gratiam adjuvaverunt capere Tutelam et alia circumadjacentia dono concedo omnibus populatoribus in Tutela vel habitantibus in