ea in Cerbera et Gallipienço illos bonos foros de superarbe, ut habeant eos sicut meliores infançones totius mei Regni et c. Facta carta mense Septembri sub aera 1155. Signum Alfonsi Imperatoris. Signum Reginae Margaritae. Signum Comitis Dalpertica.
Tutelam excipit Sangossa, et ipsa præfecturæ cognominis caput, divisa olim in veterem urbem et novam. Illa conditorem agnoscit Sanctium Remirez Aragonensem et Pompelonensem Regem : Hæc verò Aldefonsum Sanctii filium, ut ex ipsius Aldefonsi codicillis hac de re datis, colligi potest quos è vetere membrana Tabularii Regii Parisiensis descriptos hîc ad verbum repræsentamus.
Sub Christi nomine et eius divina clementia. Ego quidem Adefonsus gratia Dei Imperator. Placuit mihi libenti animo et spontanea voluntate et facio hanc cartam vobis totos populatores de Sangoffa de illo Burgo novo propè illo ponte iuxta illo nostro Palatio qui modo ibi estis et in antea ibi veneritis populare, ut faciatis ibi Burgo in illa via qua vadit contra Vlle. Et dono vobis fuero quale dedit pater meus Rex domno Sancij cui sit requies ad illos alios populatores de illo Burgo Vieyllo. Et dono vobis termino de illa via quæ vadit contra Cortes usque Adoc Flumen Aragon toto illo hermo. Et dono vobis quantosque ibi populaueritis ut compretis in illo termino de Sangossa vel vbi melius potueritis et habeatis illum francum et liberum et ingenuum vos et filij vestri et omnis generatio vel posteritas vestra. Salva mea fidelitate et de mea posteritate per sæcula cuncta, Amen. Similiter dono vobis Tayllare et Lignare in illo monte et in illa sylva de Bioçal et in illa sylva de sancti Salvatoris de Leyre et in illo monte de Peyña. Et nullus homo qui habuit hereditatem in illo Burgo Viello non volo ut populet in illo Burgo novo, neque nullo infançon de nostra terra, sed