Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/58

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
41
VASCONIÆ.

cusculio dicendum est in hoc loco Plinij lib. 16. cap. 8, vbi de robore loquutus, hæc adiungit, omnes tamen has eius dotes Ilex solo prouocat cocco, granum hoc primoque ceu scapus fruticis paruæ aquifoliae Ilicis, cusculium vocant &c. Accedit eò, quod, vt monet Fabius lib. 8. cap. 2 , fallunt saepe verba, vel regionibus quibusdam familiaria vel artium propria : huius generis sunt inter ea quæ Morales firmandæ suæ sententiæ adduxit Celia genus potionis ex frumento apud Numantinos, teste Floro lib. 2. cap . 18. palacra seu palacrana & baluces, quibus metallici Hispani designabant massas quasdam auri , quæ in puteis reperiebantur denas excedentes libras, vt testatur Plinius lib. 33. cap. 4, Strigiles pro massis auri parvulis , quæ in aurifodinis occurrebant , & Cocolobis pro genere vitis, apud eumdem authorem lib. 33. cap. 3. & lib. 14. cap. 2 , Cùm enim iampridem aurifodinæ in vniuersâ Hispaniâ evanuerint , vites autem atque vineæ , aut nullæ prorsus, aut admodum raræ olim in Vasconia fuerint (vt ex Strabone discimus) ac etiam nunc paucissimæ existant in iis partibus , vbi lingua Vasconica viget , iniquum videtur, tum aurariarum , cum vitium nomina , hoc seculo, ab eâ linguâ exigere. Quod autem etiam nomen Cetra Hispanicum facit Morales , nullo certo Authore in hoc illum niti arbitror, licet verum sit, Cetrâ maximè in bello Hispanos veteres vsos fuisse, quod tamen vlterioris Hispaniæ populis potius, quam citerioris in more fuisse, videor mihi colligere ex hoc Cæfaris loco lib. 1. de bello civili : Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranij III. Petrei II. præterea scutati citerioris provincia & cetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter lxxx equitum vtriusque prouinciæ circiter v. millia. Cæterùm neque vsquequaque verum est, omnia vocabula, quæ pro Hispanicis