tradunt veteres Authores, hodiernae Vasconum linguae deesse : suppetunt enim adhuc nonnulla ea scilicet quae ex antiquissimâ & propriâ huius gentis lingua procedunt, non autem ex hac adventitiâ & novâ, quam squammam Latini sermonis & rubiginem trivialium barbarismorum vocat Sidonius, Julius verò Scaliger praesatione x. abortum Latinae linguae. Talia sunt lancea pro genere teli, quod nomen Hispanicum esse, author est Varro apud A. Gellium lib. 15. cap. 30: gurdus, quam vocem pro pingui & crasso usurpant hodie Vascones, dureta apud Sueton. in Augusto pro ligneo solio quod hodierni Vascones interiecta vocali A daureta, vel taureta vocant, sunt enim d & t cognatae literae apud eos: gesum denique (quod missilis iaculi à Vasconibus gesi vel gesi dicti nomen est) Gallis à quibusdam Authoribus antehac tributum, Hispanis adiudicant Isaacus Casaubon. in 3. lib. Strabon. & Mart. Delrius comment. in Senecae Hyppolitum. Nunc illud, quod poenè praeterieram, minimè relinquendum est, illa quae de Rustico Termestino ex Tacito, de Corsica & de Portio Latrone, ex Seneca adducit Morales, eius sententiam (quâ veterem Hispanorum linguam diversam esse ab hodiernâ Vasconicâ probare nititur) nullatenus juvare, ut ipsorummet Authorum verbis perlectis facilè quivis judicaverit, quae ideò hîc referre operae pretium duximus: & de Termestino quidem sic Tacitus lib. 4. Annalium. Iisdem Consulibus facinus atrox, in citeriore Hispaniâ, admissum à quodam agreste nationis Termestinae. Is Praetorem provinciae L. Pisonem pace incuriosum, ex improvifo in itinere adortus, uno vulnere in mortem adfecit. Et paulò pòst de eodem Termestino. Et repertus, inquit, cùm tormentis edere conscios adigeretur voce magna, Sermone Patrio, frustra
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/59
Appearance