se intrrogari clamitavit, adsisterent socij, adspectarent, nullam vim tantam doloris fore, ut veritatem eliceret et c. De Corsica autem hæc profert Seneca consolat.ad Heluiam: transierunt dein Ligures in eam, transierunt & Hispani, quod ex similitudine ritus apparet, eadem enim tegumenta capitum, idem genus calceamenti quod Cantabris est, et verba quædam: nam totus sermo conversatione Græcorum Ligurumue à patrio descivit: at de Porcio Latrone, sic Seneca lib. 2. controvers. 4. (mendosè enim in editionibus vulgatis librorum Ambrosij Moralis citatur ad hoc controu. 13. lib. 3:) fuit autem Messala eruditissimi ingenij in omnis quidem studiorum partis, Latini utique observator diligentissimus. Idem itaque cum audisset Latronem declamantem dixit suâ linguâ disertus est, ingenium illi concessit, sermonem objecit. Hæc Taciti & Senecæ verba arguunt quidem fuisse propriam Hispanis & fortè etiam Cantabris seu linguam, seu dialectum, non tamen probant eam hodiernæ Vasconum linguæ dissimilem extitisse: sed de dialecto intelligendos esse hos Authores potius quàm de linguâ, hinc elicitur, quod Latronem non aliâ quam Latinâ linguâ Romæ declamasse facilè apparet: ita ut, quemadmodum olim Pollio apud Fabium in Livio Patavinitatem deprehendit, sic Messala in Latrone Hispanismum observasse videatur. Mela denique lib. 3. cap. 1. dum Cantabrorum populorum atque amnium nomina Latino ore concipere nequit, ( quod ipsum nihilominus postea, non difficili labore, præstitum est à Ptolemeo lib. 2. cap. 6. Geographiæ,) asperam & rudem nominum aliquot propriorum naturam notat potius, quàm peculiare loquendi genus illi genti assignet.
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/60
Appearance