ri sermone Vasconum obsoleverit, olim tamen invaluisse conjicimus, ex eo quod eadem adhuc durant in nominibus propriis locorum quorumdam aut familiarum Vasconiæ, talia sunt Atahona, nomen vici in citeriore Navarra, Arroz, pagus quidam in Hospita valle Ataharraze vicus in Vicecomitatu Solensi.
Baça Hispanicè color fuscus: V. Baza, pro eodem, aut pro quolibet colore.
Baldio H. inutile, vanum, unde, miembro Baldado, pro membro arido, inerti & stupore affecto: V. Baldio frustratorium, inutile, Balditu membris captus.
Baldio H. ager compascuus, ut interpretatur nebrissensis: V. Bald-lurr, idem, à Baldi, id est vanum, inutile, & Lurr, id est terra.
Baratar H. permutare: V. Barataze, idem.
Barragan H. adolescens comptus seu elegans, item virgo compta , elegans: V. Berreguin, idem: iam supra monuimus E saepè in A verti in his linguis.
Barrenar H. perforare: V. Barrenaze altè & profundè aliquid excavare, à nomine Barren, id est profundus.
Barrena H. genus lancis rusticae & pastoritiae cavae & profundae, ab eadem radice Barren, id est profundus.
Bascuence H. lingua Vasconica ab Ence, vel Ance, id est modus, forma, & à nomine Vasco.
Balsa H. stagnum, aqua reses, V. idem.
Barruntar H. odorari, suspicari: V. Barrentaze, idem.
Behetrias sunt urbes quaedam sui juris in regione Castellae, quae sibi dominos suo arbitrio eligebant à Vasconico Bere-tiriac, id est suae urbes, vel sui juris urbes,