Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
49
VASCONIÆ.

aut à Behet-Iriac, id est urbes inferiores, vel in locis demissis sitæ, quia hæ ferè urbes in convallibus conditæ erant & extra aspera & prærupta montium, quæ non oppidis aut urbibus, sed Castellis munita erant, unde etiam Castellae nomen plerique deducunt.

Berro H. sium, laber: V. locus humidus, ac umbrosus, in quibus plerumque hæc herba crescere solet.

Biçarro H. adolescens elegans & alacer: V. idem , à nomine Biçarr, id est barba, convenit autem hoc epitheton iis præsertim adolescentibus, quibus prima barbæ lanugo oritur.

Bohordo H. genus iunci, seu potius capitellum, aut bulla quædam quæ in eodem iunco crescit: V. idem.

Borde H. spurius: V. Bord, idem.

Baia H. portus seu statio navium: V. idem, inde illa apud Vascones voti formula, Bai onian helzea, pro eo quod Latini optatum portum consequi dicunt.

Borrar H. delere: V. Borraze, idem.

Burlar H. illudere, deridere: V. Burlaze, idem.

Burjaca H. ascopera, seu mantica, transversâ fasciâ, ab humero suspensa pharetrae in modum, quam religiosi peregrinatores gestare solent: V. Boiraca, pharetra transversâ fascia suspendi solita.

Burbuja H. bullæ quæ in aqua excitantur immisso aliquo corpore solido: V: Burbulla, idem.

Bruzos vel Bruzes, Caer de Bruzes, in sinciput concidere: V. Abrusca, à radice Buruzes, id est capite vel sincipite, cuius rectus casus est Buruze & Buru.

Burujon H. tumor in capite: V. Buru-io, caput læsum.

Burujo H. acinus vuæ, seu os olivæ; item sansa, seu os olivæ ab eadem radice, Buru.

Bucha H.ventriculus animalis seu ingluvies avis: V. Bo-