| Hisp. | Agua de Mayo pan para todo el año. |
| Vasc. | Edale huna. Capella-duna. |
| Hisp. | Debaxo de mala capa ay buen bevedor.. |
| Vasc. | Usqui Maite. Higun Elaite. |
| Hisp. | Culos conoscidos à cabo de cient años son amigos. |
Syllaba quoque go quae pronominibus Hispanicis primæ & secundæ personæ cum præpositione, con, iunctis in fine aliquando adhæret, ut comigo, contigo, id est mecum, tecum, veteris linguæ vestigium est, quæ præpositionem Latinam cum, per go in fine nominis adjectum efferebat, non secus ac hodie Vasconica per ga vel gas, Ut niga mecum, higa tecum: quod autem in plurali numero non, go, sed, co, adjicitur, diciturque connusco, conbusco non autem connusgo, conbusgo hoc ideò fit quia media g, consonanti S, postposita, in tenuem C transibat in eâ linguâ, quod etiam hodie servatur in Vasconicâ. Sit in exemplum, vox gara, quae est prima persona pluralis verbi substantivi, haec, quando cum particula negativa es componitur, G in C vel K mutat: sicque fit à simplici gara, id est, sumus, compositum escara, id est, non sumus. Ilia pro urbe veterem Hispanicam vocem esse iampridem observavit totius antiquitatis Ibericae promus condus Ambrosius Morales, Hanc autem vocem eodem sensu adhuc servat lingua Vasconica, liquidâ tamen L in R mutata quod ei etiam in plerisque aliis vocibus familiare est, ut in Araua pro Alaua, Añgueru pro angelo, ceru, pro celo. Narrat Author Epitomes Livianae lib. 41. Tiberium Sempronium Gracchum Proconsulem post Celtiberos à se victos monumentum operum suorum Grachurim oppidum in Hispania constituisse quae