Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
56
NOTITIA

vox Vasconicâ linguâ, Gracchi urbem significat, quod enim Navarri & Vascones Aquitani Iri, id cæteri Vascones qui Varduliam incolunt, uri dicunt.

Nomina denique propria, urbium aliquot, populorum, hominum , montium atque fluminum Hispaniae, quæ apud veteres Authores extant, Vasconicæ linguæ vestigia retinere, monuere iam editis huius argumenti libellis, Andreas Poça et Baltasar Chavesius, in quibus tamen non pauca omissa, pleraque etiam parum cautè tradita notent harum rerum periti.

Hoc insuper linguæ Vafconicae cum hodiernâ, Hispanicâ convenit, quod ambae iisdem prorsus utuntur litteris, quarum plurimae ut nihil à Latinis differant, sunt tamen harum aliquae, quas utraque lingua suo Alphabeto expungit, scilicet K, Q, X, Y, & V, consonans, aliæ rursus quas in illud refert, quæ numquam Latino solo donatæ fuerunt; huiusmodi sunt quinque illæ consonantes, quas Hispani his figuris ll, ñ, ç, ch, & x delineant: F quoque literam neutra lingua pro sua videtur agnoscere, si quidem in paucissimis tantum vocabulis adhibetur, iisque ferè peregrinis & adscititiis, in quibus nihilominus nonnumquam abiicitur spiritu aspero aut mediâ, B in eius locum substitutis. Ipsius denique B sonus ut à

cæterarum gentium proferendi more paululùm diversus apud Hispanos, sic iisdem cum Vasconibus similis omnino, ac compar est.

Singularia