terni adminiculi, ipsomet verbo variè inflexo, perficitur, convenítque tantummodo secundæ classis verbi; Ut, à themate, Ioan, id est, qui abiit, fit verbum, Noa, id est, abeo, oa, abis; doa, abit &c. Similiter à themate, eguin, id est factus, manat indicativus, deguit facio, deguic facis, degui facit et c. Huius secundae classis verbis proprium est, thema semper à vocali auspicari, neque aliter constare posset eorum simplex coniugatio, quæ adiectâ initio verbi consonante, N, vel D, constituitur, ut in exemplis præmissis videre licet. Conjugandi ratio impropria, composita seu periphrastica, ea est quæ fit per circumlocutionem uno è participiis verbi coniugandi, annexo verbo substantivo, Naiz, id est sum, vel possessivo, Dud, id est, habeo, quorum prius verbis passivis ac neutris; posterius verò activis conjugandis inservit: unde non malè, conjugativa verba videntur posse appellari, nosq; ea hac voce, quoties usus occurrit, designabimus. Fuit quidem hæc conjugandi formâ iam usu recepta in aliis quibusdam linguis maximè in Italicâ, Gallicâ atque Hispanica: Hoc tamen inter illas & nostram interest; quod in iis, tempora præterita ac futura duntaxat, conjugandi formam impropriam seu periphrasticam admittunt; verbum quoque conjugativum soli participio præterito verbi conjugandi conjungitur: At in Vasconicâ, illa quidem per omnia finitorum modorum tempora latè vagantur: conjugativum verò, tria vicissim participia verbi conjugandi, scilicet praesens, præteritum & futurum adsciscit: Exemplum ponamus in verbo harze, id est, capere vel capi: Huius indicativum activum si quis præstare velit, è propriis ipsiusmet verbi participiis præsenti, præterito & futuro, necnon è binis temporibus indicativi verbi Dud; præsenti scilicet & imper-
Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/80
Appearance