Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/82

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
65
VASCONIÆ.

Item in coniunctiuo, cuius præsens à coniugatiuo Dud, est Dudan; imperfectum Nuen, solâ tertiâ personâ cùm singulari, tum plurali, imperfecto indicatiui dissimile, Cætera par; Potentiale præsens, Duquedan, imperfectum, Nuqueen.

Idem, etiam in modis optatiuo, & conditionali, seu discretiuo , quorum figura non simplex , vt reliquorum modorum , sed composita est , ex particulis, scilicet, optandi , Ai, id est, vtinam , & conditionis Ba , id est , si (vtrâque à verbo infeparabili) & verbo possessivo , Nu, quod seorsum quidem nihil significat, connexum verò iis particulis coniugatur, hoc modo; Aïnu, vtinam haberem, Aïu, vtinam haberes &c. Banu, si haberem, Baü, si haberes &c. Conditionalis tamen, præter hoc tempus imperfectum, possidet etiam tempus præsens, ex eâdem particulâ, Ba, & præfenti indicatiui, Dud, conflatum; quod sic coniugatur; Badut, si habeam, Baduc, si habeas & c.

At in imperatiuo secus. Licet enim verbo Dud, ut possessivo, hic modus non desit (ab eo enim manant, uc, id est, habe, bu, habeat, dugun, habeamus, uçue, habete, bute, habeant) nihilominus vix umquam verbis actiuis inflectendis applicatur, sed in illius locum succedit verbum, eçac, per se quidem nihil significans, sed imperatiuo & aliquot aliorum verbi actiui modorum temporibus coniugandis accommodatum, quod, quia velut deficienti coniugatiuo, Dud, subsidio & in auxilium venire videtur, subsidiarium vel auxiliare à nobis vocabitur, perinde atque verbum, adi, quod similem operam præstat verbo coniugativo, Nais, in verbis passivis, scilicet, ac neutris inflectendis. Possidet hoc verbum præter, τὸ eçac (quod præsens imperatiui est) hæc