coniugatione composita, seu periphrastica verbi actiui. Verbum passivum autem finitum coniugatur per verbum substantivum, Nais, sum, seu illius duo tempora præsens, scilicet, & imperfectum, participiis verbi coniugandi præsenti, scilicet, praeterito aut futuro coniuncta, servatis ubique iis regulis, quas supra in coniugatione verbi actiui tradidimus, vt exemplo eiusdem verbi, harze, id est capi clarum fiet, quod antequam subiiciamus modi & tempora coniugatiui, Nais, exponenda sunt.
Indicativi praesens, Nais, sum: Imperfectum, Ninçan, eram. Potentiale praesens, Niçate: Imperfectum, Ninçate.
Conjunctivi praesens, Niçan, sim: Imperfectum, Ninçan, essem, solâ tertiâ personâ singulari & plurali ab imperfecto indicativi diversum. Potentiale praesens, Niçateen, imperfectum, Ninçateen.
Optativi imperfectum, Ainins, utinam essem.
Conditionalis vel discretiui praesens, banis, si sim, Imperfectum banins, si essem.
Imperativus verbi Nais, est, is, esto, bis, sit & c. quo vtimur tantum vt substantivo, non verò vt coniugativo, quamobrem eius vicem supplet in inflectendis verbis passivis & neutris tum in imperatiuo, tum in aliis modis & temporibus supra in explanatione verbi, eçac, expressis, τὸ, adi, (verbum extra compositionem prorsus inusitatum) cui ideò supra subsidiarij vel auxiliaris verbi nomen imposuimus. Tempora huius verbi sunt praeter presens Imperatiui τὸ adi; In indicatiuo, Aoristum vel præteritum perfectum secundum Nandin, in Potentiali modo indicatiuum præsens Naite, Imperfectum, Nainte. In Coniunctiuo præsens secundum, Nadin,