puè verò coniugatiuorum eorumque auxiliarium naturâ, pauca de eorum compositis dicenda sunt. Componuntur autem cum particulis præpositivis aut cum subjunctivis, separabilibus aut inseparabilibus. Præpositivae separabiles sunt affirmatiua, bay, id est ita & negatiua, es, id est, non. Inseparabiles verò optativa, ai, utinam & conditionalis ba, id est, si. Particulæ subiunctiuæ, eaedemque inseparabiles à compositione verbi sunt, la, æquipollens Latinis particulis, vt, vel quod, laric, id est, cum,posteaquam; lacos, quia: ïan, quando, no, dum, vel donec; es, an, vel utrum.
Exempla compositorum è praepositiuis; A verbo, nais , sum, fiunt, banais, sum equidem, enais, non sum; ainins, utinam sim; esainins, utinam non sim; banais, si sim; espanais, si non sim ; esisan, ne sis, & similia.
Exempla compositorum è subiunctiuis particulis, niçala, vel naiçela, quod sim; niçalaric, cum sim; niçalacos, quia sum; niçanian, quando sum; niçano, quamdiu sum vel ero; niçanes, vtrum sim?
Exemplum Compositi verbi simplicis seu propriæ coniugationis, ba-nago, maneo equidem; e-nago, non maneo; ai-nango, utinam manerem; banango, si manerem; nagoela, quod maneo, & sic de reliquis. Porrò quia, ut suprà attigimus, modus infinitus pluribus carens temporibus & participiis, ea ab indicatiuo vel coniunctiuo compositis, mutuatur, exemplis hoc declarandum est: Illud itaque quod Latinè per infinitum præsens dicimus. dixit se abire vel proficisci, sic Vasconicè effertur per præsens compositum indicatiui: Erraten du ioaten dala, vel dela (sunt enim, ut iam ante monuimus E, & A, apud Vascones cognatæ literæ) præteritum perfectum, abiisse, repraesentatur per ioan dela,