quod est præteritum perfectum compositum eiusdem indicatiui: Futurum denique abiturum esse per ioanen dela, quod futurum est compositum illius modi, Imperfectum abire, Gallicè , qu'il alloit, Hispanicè, que yva, per Ioaiten cela, plusquam perfectum abiisse Gallicè: qu'il estoit allé, Hispanicè: que avia ydo, per Ioan cela, futurum secundum abiturum fuisse, Gallicè: qu'il iroit, Hispanicè: que yra, per Ioianen cela.
Participia autem à modis Indicativo & Coniunctiuo deducuntur addito articulo, A , in fine illius temporis quod in, N, desinit, & insuper syllaba en, aut an, in iis quæ aliter, quam in en terminantur: Exemplum à verbo, duen, id est, habeat, in coniunctiuo formatur participium, duena, habens vel qui habet: ab indicatiuo verò da, id est, est, dena, id est, ens, vel qui est. Declinantur autem hæc participia per casus non secus ac nomina articulata.
Diximus de verborum generibus, modis & temporibus, restant personæ & numeri: In his nihil occurrit singulare: at in iis hoc maximè, quod unaquæque persona dividitur in absolutam & transitivam: Absoluta nulla re differt à personis verborum Latinorum: Tranfitiva verò ultra significatum verbi, involvit casum obliquum pronominis primæ, secundæ aut tertiæ personæ ad quam fit transitio: sic ab absoluto, Erraten dut, id est, dico, oritur transitivum, Erraten diat, dico tibi. Ambabus personis hoc commune accidit, quod genus habent instar nominum Græcorum aut Latinorum, scilicet masculinum, fœmininum, commune & neutrum; tria priora genera, non omnibus modis aut temporibus, sed quibusdam tantum, nec ambobus numeris, sed soli singulari competunt. Habent insuper transitivae personæ