Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
71
VASCONIÆ.

propriam quamdam coniugationem (hanc nos distinctionis gratiâ subconjugationem vocabimus) duobus numeris constantem singulari & plurali, & totidem personis obliquis; si enim persona transitiva quæ coniugari debet, sit prima, inflectitur in secundam & tertiam personam. Si sit secunda, in primam & tertiam; si sit tertia in primam & secundam. Dividitur autem hæc subconiugatio in genericam & ingenericam, Exemplis res fiet clarior. Exemplum generis verborum. A verbo nais, id est sum, (quod neutrius est generis) manat, nuc, eiusdem quidem significationis, sed generis masculini, ita vt tunc tantum usurpanda sit hæc vox cum virum alloquimur: voce verò nun, quæ fœminini est generis, utimur in eodem significatu quoties mulierem alloquimur: vox denique, Nuçu, quæ pariter, sum, significat componitúrque ex absoluto Nais, & pronomine Çu, id est vos, communis est generis, eâque vti licet promiscuè seu virum, seu mulierem quis alloquatur: Etsi mihi quidem hæc vox & aliæ similes, quae perfonae verbi singularis, nominativo plurali pronominis secundae personae adjecto, componuntur, novè à nostris effictae videntur, ad imitationem Italorum, Gallorum, aut Hispanorum qui plurale, vos, singulariter usurpant. Huiusmodi enim personis communis generis tunc vtimur in hac linguâ cum personam aliquam non vilem, aut conditione vitæ nobis inferiorem, sed equalem aut superiorem alloquimur verbi gratiâ, in hujus verbi, Nais, sum, primâ personâ singulari transitivâ, masculinum, Nizaic, & fœmininum, Nizain, exponuntur per pronomen Latinum tu; commune verò Nizaiçu, per pronomen plurale Vos, singulariter sumptum, in hunc modum; Nizaic , & Nizain, æquipollent ei quod Gallicè dicimus, Ie te suis, Hispanicè,