Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina emendata est
74
NOTITIA

ne denique Alauae & Ipuscuae ditiones. Nominis ratio à Vasconum linguâ petenda est, quæ voce Nava planitiem aliquam montibus proximè succedentem, folet denotare. Inde & manus vola seu concava pars apud eamdem Gentem, Escu-nava nomen habet: A Nava fit denominativum Navarr, & adiecto articulo Navarra, quo incola planae regionis designatur. Huius oppositum est Menditarra & contractè Mentarra, id est montanus seu montium incola. Videtur autem appellatio Navarrorum tempore Gothorum Regum potissimùm in Hispaniâ invaluisse: Tunc enim cum strenuissimi quique Vasconum Gothorum viribus & potentiæ impares, dimissâ planâ regione in proximos montes, velut in arces situ & naturâ munitas, propugnandæ libertatis gratiâ recessissent, cæteri, qui in pristinis sedibus accepto Gothorum imperio remanserant, cœpere ab iis Navarrorum nomine distingui, totius gentis communi appellatione, unà cum laude conservatae libertatis, solos montanos comitante. At rurfus post aliquot sæcula, deleto in Hispaniâ à Sarracenis Gothorum regno, cum montani Vascones, auspiciis illorum Principum, quos sibi in Reges elegerant, avitas sedes recepissent, universamque planam regionem simul cum Pompelonê civitate primariâ, pulsis armorum vi Sarracenis, occupassent, placuit ibi regni sedem constituere, indéque postea fluxit Nomenclatura Pompelonensis aut Navarrae regni, quae non ita multò post etiam montanae regioni vicinae communicata est. Dividitur Navarra in quinque Præfecturas quas Maiorinatus seu Merindades vocant Pompelonensem scilicet, Stellensem, Tutelensem, Sangossensem & Olitensem. Hæ à totidem oppidis primariis Pompelonê, Stella, Tutelâ, Sangossâ atque Olito, quo-