Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/92

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
VASCONIÆ.

rum quodlibet veluti caput & metropolis est suæ præfecturæ, tale nomen sortitæ sunt. Præest autem unicuique earum proprius magistratus, Maiorinus seu Merinus vulgò dictus: Primá præfecturam ambitu suo 80725 familias, proximam 60245, alteram 40852, quartam 60001, postremam 30969 comprehendere colligunt, qui earum rationem accuratè subduxerunt. Forma reipublicæ talis olim fuit, stante scilicet Principum Nauarrorum imperio, ut summa rerum penes Regem esset, qui nihilominus populo eatenus erat obnoxius, ut neque ius dicere, nisi adhibito duodecim procerum consilio; neque rem aliquam arduam aut magni momenti, quæ ad Regni statum spectaret, inconsultis iisdem, expedire liceret: Iura verò & libertates populi incorrupta illaesaque servare & pro viribus promovere, in publico conventu trium ordinum (Curiam vocant) qui ex Regni Antistibus, Baronibus aliisque præcipuæ nobilitatis viris & insigniorum urbium legatis cogebatur, iuratus conceptis verbis, antequam gubernacula Regni capesseret, repromittebat: universa insuper quæ à Mauris bello consequi posset cum proceribus se communicaturum, & pro rata cuiuscunque portione divisurum profitebatur, in legibus etiam mutandis aut de novo condendis illud observabatur, ut eæ demum ratæ & firmæ essent, quæ à Principe authore populo aut Curiâ ferrentur. In re Ecclesiasticâ subest universa ferè Navarra Episcopo Pompelonensi.