CAPUT II.
Equinque illis, quæ proximo capite commemoravi oppidis, tria sunt duntaxat civitatis titulo insignita Pompelon, Stella et Tutela. Pompelon totius regni metropolis, et oppidum vetere fortunâ opulentum, positum est in lætâ & fertilissimâ convalle editissimis montibus undique tanquam moenibus circumseptâ, alluitúrque Argâ fluvio (qui Aragus dictus est, Eulogio epistolâ ad Vuiliesindum Pompelonensem Episcopum) non adeò magno, nusquam non vadoso & navigiorum incapaci. A Pompeio Magno conditum affirmant plerique, testémq; in hanc rem citant Strabonem, apud quem tamen haudquaquam conditoris nomen legitur, sed id tantum, dictam Pompelonem, tanquam Pompeii urbem. Eius verba lib. 3. geographiæ hæc sunt: ὑπέρκειται δὲ τῆς ἰακκετανίας πρὸς ἄρκτον τὸ τῶν Οὐασκόνων ἔθνος, ἐν ᾧ πόλις Πομπέλων ὡς αἱ Πομπηιόπολις. Vetus inscriptio,campestri vico Arre dicto, in aeneâ tabulâ non ita pridem, reperta, Pompeionem vocat, I, vocali loco liquidae, L, substitutâ, quæ vox ànomine Pompeii & à Vasconicâ dictione, One, vel Une, id est locus, composita est.
Nerone Claudio Cæsare
Aug. Ger. II.
Caesio. Martiale Cos. VIII.
Idus Decembris. Civitas Põ-
peionensius hospitium renova-